Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 26
Datierung: 754 07 31
In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, quae pro inmensis peccatis et dibitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego Nordpraht sana mente sanoque consilio pro malis peccatis meis, ut in futuro veniam aliquam promerire merear, dono ad monasterium sancti salvatoris et sancti Petri, quod est constructum in pago Grapfeld super ripam fluminis Fuldae, ubi ipse sanctus martyr Bonifatius corpore requiescit, hoc est quod dono vineam unam in pago Wormacinse in villa Wacharenheim, cui sunt ad unum latus vinea Odacri, alio latere ipsius Otacri, tertio iterum Odacri, quarto latere domni regis Pippini, totum et integrum a die presente ad supra dicto monasterio sancti salvatoris prenominatam rem habeatis, teneatis, possideatis vel quicquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod futurum non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus meis seu quislibet opposita persona extranea, qui contra hanc donatione venire aut eam inrumpere voluerit, inprimitus iram trinae maiestatis et dei omnipotentis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat, insuper autem solventem iuxta poenam seculi ad iam dicto monasterio auri uncias duas argenti pondera X multa conponat, et nec sic quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnexa. Facta donatio hec sub die pridiae kl. augustas anno III. regni domni Pippini regis Francorum. Ego Wolframnus emanuensis rogatus scripsi et notavi diem et tempus quo supra. † Signum Nordprahti, qui hanc donationem scribere rogavit. † Otacri. † Adalprahti. † Reginprahti. † Hariprahti clerici.