Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 25


Datierung: 754 07 23

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, que pro inmensis peccatis et dibitis offerimus, tamen pius dominus noster Jesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego Leidratvs comes sana mente sanoque consilio pro malis peccatis meis, ut in futuro veniam aliquam promerire merear, dono ad monasterium sancti Bonifatii, quod constructum est in pago Grapfeld super fluvium Fulda, ubi ipse Christi martyr sacro requiescit in corpore, hoc est quod dono vineam I in pago Wormacinse in villa nuncupante Deinenheim, cui sunt adfines de una parte ..... et de alia parte ....., tertia parte ....., quarta parte ....., totum et integrum a die presente ad predicto monasterio sancti salvatoris supra dictam rem habeatis, teneatis possideatis vel quicquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse, quod absit, aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donatione venire aut eam inrumpere voluerit, inprimitus iram dei omnipotentis incurrat et trinae maiestatis et ab omni loca sanctorum excommunis appareat; insuper autem solventem ad predicto monasterio auri uncias V argenti pondera X multa conponat et quod repetit evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Mogontie civitatis publice; facta donatio sub die X. kl. augustas anno III. regni domni Pippini regis Francorum. Ego Wolframnus emanuensis rogatus scripsi et notavi diem et tempus quo supra. SignumLeidrati comitis, qui hanc kartulam traditionis scribere rogavit. † Voto comes. † Otacar. † Willipertus. † Adalpertus. † Rantulf. † Ratharii.