Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 24


Datierung: 754 07 22 (23?)

b) In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, que pro inmensis peccatis et dibitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque Rantulfus sana mente sanoque consilio pro malis peccatis meis, ut in futurum veniam aliquod promerire, dono ad monasterium sancti salvatoris et sancti Petri, quod domnus Bonifatius construxit, ubi ipse domnus requiescit in corpore, in Bochonia super fluvio Fulda, hoc est quod dono vineam unam in pago Wormacinse in villa nuncupante Pattenheimo marca, quod sunt adfinis: de una parte sancti Martyni et de alia parte sancti Martyni, tertia parte via communis, quarta parte Isincramnus, totum et integrum a die presente ad iam dicto monasterio sancti salvatoris iam dictam rem habeatis, teneatis, possideatis vel quicquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus meis vel quislibet ulla opposita persona extranea, qui contra hanc donatione venire aut inrumpere voluerit, primitus iram dei omnipotentis et trine magestatis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat et insuper solventem ad iam dicto monasterio sancti salvatoris auri uncias II argenti pondera IIII multa conponat et quod repetit evindicare non valeat, sed presens donatio ista omni tempore firma et inviolata permaneat, stipulatione subnixa. Actum Mogontie civitate publice; facta donatio sub die XI. calendas aug. anno IIII. regni domni Pippini rege. Ego Wolframnus emanuensis rogatus scribsi et notavi diem et tempus quo supra. † Signum Rantulfi, qui hanc donationem fieri rogavit. † Voto comis. † signum Adalbertus. † signum Williberctus. † signum Flanberctus. † signum Otgart. † signum Hunbrahtsignum.