Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 24


Datierung: 754 07 22 (23?)

a) In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, que pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego Rantulfus sana mente sanoque consilio pro malis peccatis meis, ut in futuro veniam aliquam promerire merear, dono ad monasterium sancti salvatoris, quod dicitur Fulda, ubi ipse sanctus martyr sacro requiescit corpore, hoc est quod dono vineam I in pago Wormacinsae in villa Batenheim; haec sunt fines: de una parte sancti Martyni, de alia parte sancti Martyni, tertia parte via, quarta parte Isangeri, totum et integrum a die presente supradictam rem teneatis, possideatis vel quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donationem venire temptaverit, iram dei omnipotentis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat et insuper inferat supradicto monasterio auri uncias II argenti pondera IIII coactus exsolvat. Facta donatio haec XI. kl. aug. anno III. regni domni nostri Pippini. Ego Wolframnus scripsi. † Rantulfi, qui hanc traditionem fieri rogavit. † Voto comitis. † Adalpraht. † Willipraht. † Flanpraht. † Otacar. † Hunpraht.