Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 23


Datierung: 754 06 17

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, quae pro inmensis peccatis et debitis offero, sceleribus tamen scio aequissimum iudicem plus devotionem mentis perspicere quam quantitatem muneris. Ideoque ego Odacrus sana mente sanoque consilio, pro malis peccatis meis ut in futuro veniam aliquam merear, dono ad monasterium sancti salvatoris et sancti Petri, quod constructum est in silva Bochonia super ripam fluminis Fulda, quod construxit sanctus Bonifatius, hoc est quod dono vineam I in pago Wormacinse in villa Wacharenheim, cui sunt adfines de una parte Raganperdi, de alia parte Nordperdi fratris mei, tertia parte Adalperdi et Raganperdi, quarta parte Gundperdi et Theotperdi totum et integrum a die presente ad iam dicto monasterio sancti salvatoris et sancti Petri iam dictam rem habeatis, teneatis, possideatis vel quicquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet ulla opposita extranea persona, qui contra hanc donationem venire aut eam inrumpere voluerit, inprimitus iram dei omnipotentis et trinae maiestatis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat, et insuper solventem ad predicto monasterio auri uncias V argenti pondera X multa conponat et quod repetit evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Facta donatio haec sub die XV. kl. iul. anno III. regni domni nostri Pippini regis. Ego Wolframnus emanuensis rogatus scripsi ac notavi diem et tempus quo supra. SignumOdagri, qui hanc traditionem fieri rogavit. † Nordperdi. † Landswindae filiae eius. † Hariperdi clerici. † Hattoni. † Raganperdi. † Adalperdi.