Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 22


Datierung: 754 06 15

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, que pro immensis peccatis et debitis offero, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris perspicit sed devotionem offerentis. Ideoque ego Eggioltus sana mente sanoque consilio pro malis peccatis meis, ut in futuro veniam aliquam promerire merear, dono pro remedium animae fratris mei Hiltwini ad monasterium sancti Bonifatii, quod constructum est in pago Grapfeld super fluvium Fulda, in pago ormacinse in villa Truhtmaresheim hereditatem meam, quam mihi pater meus moriens et fratres mei dereliquerunt, id est domibus, aedificiis, ecclesia I, accolabus, mansis, casis, terris, araturiis, campis, vineis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, cultum seu incultum, mobilibus et immobilibus omnia, quae ibidem visus fui habere, excepto I vinea et mancipia his nominibus: Altolah, Adalhilt, Gerwig et Berahttraht, Adalbart, Gotahart, Wolfram, Fridulf, Hiltiram, Willileih, Otger, Ratilo, Ratolt. Et simili modo dono silvae portionem nostram in loco, qui dicitur in pago Nafinsie ad Bibarahu, totum et integrum a die presente ad predicto monasterio iam dictam rem habeatis, teneatis, possideatis vel quicquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis seu quislibet ulla opposita extranea persona, qui contra hanc donationem venire aut eam inrumpere voluerit, inprimitus iram dei omnipotentis et trinae maiestatis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat, insuper solventem ad predicto monasterio auri uncias V, argenti pondera X et quod repetit evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Facta donatio hec sub die XV. iunii anno III. regni domini nostri Pippini regis Francorum. Ego Wolframnus emanuensis rogatus scripsi et notavi diem et tempus quo supra. SignumEggioltus, qui hanc donationis kartam fieri rogavit. † Hatto comes. † Folcbraht. † Adalpraht. † Willipraht. † Otachar. † Grimbert. † Hludwin. † Hadupraht. † Gerolt. † Waluram. † Flanbert †.