Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 18
Datierung: 752 01 18
Domino sancto et apostolico patri Bonifatio episcopo ego Adalberctus. Constat me nulli cogentis imperio sed proprio voluntatis arbitrio vobis vendidisse et ita vendidi vineam unam infra murum civitatis Mogontiae publicae, quod sunt adfinis de una parte sancti Martyni et de alia parte murus civitatis et de tertia parte mei ipsius et de quarta parte via publica. Similiter dono aliam vineam foris murum civitatis Mogontiae in villa nominata Prittonorum, quod sunt adfines de una parte sancti Maximini et de alia parte Gundrati et tertia parte Baldrati, quarta parte via publica, et accepi a vobis in pretium iuxta quod mihi conplacuit atque convenit inter auro et argento libras XV et VII uncias et prefatas vineas vobis presentialiter tradidi possidendum, ea ratione ut ab hac die habendi, tenendi, possidendi vel quicquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona extranea, qui contra hanc vendicionis kartam venire aut eam inrumpere voluerit, inprimitus iram dei omnipotentis et trinae maiestatis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat; insuper autem solventem iuxta poenam seculi auri uncias duas, argenti pondera IIII et, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et inviolata permanent, stipulatione subnixa. Facta vendicio sub die XVIII. ian. anno primo regni domni Pippini regis. Signum Adalprahti, qui hanc traditionis kartam fieri rogavit. † Adalprahti. † Otacri. † Irminswindae. † Theotheri. † Hrihbaldi. † Sigibaldi †. Ego Wolframnus emanuensis rogatus scripsi.

