Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 17


Datierung: 751 11 04

Reverentissimo et sanctissimo fratri Bonifatio coepiscopo Zacharias episcopus servus servorum dei. Benedictus deus, pater domini nostri Iesu Christi, qui dispersa congregatet congregata conservat augetque fidem et fiduciam servis suis ad praedicandum verbum evangelii Iesu Christi domini nostri, cum eodem patre et spiritu sancto in unitate viventi in saecula saeculorum. Ipsi gloria et laus, qui adiutor et protector est in se credentibus; ipse enim dixit: Qui credit in me, vita vivet et non morietur“, quoniam ego sum via, vita et veritas“. Laudamus et superexaltamus sanctum nomen eius laeti gaudentes per harum gerulos et sanctae fraternitatis tuae litteris allatis superstitem in hac vita et in domino te valere, cognoscentes, petentes inmensam dei nostri divinitatem, ut ad praedicandum multo amplius evangelii atque sanctae fidei eius sacramentum longevum te conservet suaque protectione te muniat et ab adversantium insidiis piae miserendo custodiat. […]Suggessit itaque fraterna sanctitas d tua in suis apicibus , quod praedecessor noster beatae memoriae Gregorius , huius sedis apostolice praesul , dum ad predicandum verbum evangelii tuam misisset e fraternitatem in Germaniae partibus et gentibus illis paganis , verbo pollicitationis a te esse munitum ita , ut orthodoxes episcopos , presbiteros , vel quosque repperire potuisses in verbo exhortationis perfectos , amplius confirmares et eis communicares-quod et factum est-; si quos vero seductores episcopos aut pseudopresbiteros vel quosque a recto fidei tramite deviantes repperisses , nulla tibi cum eis esset communio . Quod te, Deo solaciante, usque ad praesens spiritaliter servasse, confessus es . Vel si omnino propter principalem et humanum favorem gentis Francorum, dum ad eos accessisses a, corporaliter abstineri b non valuisti, cogente necessitate aecclesiarum Dei : et tamen in eorum consilio et consensu communionis anima tua non est coinquinata . Itaque propter hoc, quod cum eis conversatus es , non consentiens iniquitati eorum , nullum tibi est detrimentum coram Deo 1 . Te enim praedicante si oboedirent, salvi essent; sin autem in c iniquitate sua permanerent d , ipsi peribunt , tu autem iuxta prophetae dictum salvasti animam tuam . De episcopis autem Francorum et palleis o scripsisti, quod iuxta promissionem suam nondum impleverunt. Qui, si impleverint f iuxta verbum suum, habebunt ex eo laudem ; sin vero aliter egerint , ipsi videbunt . Nos enim , divina gratia largiente , quod gratis accepimus , gratis damus , Tua quidem propter hoc benigna voluntas a nobis suscepta estIgitur et hoc petisti, ut monasterium in vastissima solitudine et in medio gentium quibus praedicas constitutum et a te fundatum esse atque in honore salvatoris dei nostri dedicatum, ubi etiam et monachos sub regula beati Benedicti degere ordinasti, illud venerabile monasterium nomini tuo privilegio sedis apostolice muniri. Quod, votis tuis acquiescentes ordinavimus iuxta desiderium et petitionem tuam. Congruit enim, divini ministerii praedicatorem optimumque ministrum ad desiderata pertingere etcoeptum bonum opus usque in finem perficere“, sicut scriptum est in dominico praecepto: „Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus eritet: ‚Beatus servus ille, quem cum venerit dominus, invenerit sic facientem, etenim super omnia bona sua constituet eum. His autem se habentibus domini deprecamur clementiam, licet peccatores, ut suo te muniat et confortet auxilio nosque annuat prosperitatis tuae semper laeta suscipere nuntia. Deus te incolumem custodiat, reverentissime frater. Data pridie nonas novembris, imperante domno piissimo augusto Constantino a deo coronato magno imperatore anno tricesimo secundo, post consulatum eius anno undecimo, indictione quinta.