Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 19 †
Datierung: <753 04 25.>
Stephanus episcopus servus servorum dei dilectissimo filio Sturmioni venerando abbati monasterii sancti salvatoris, quod situm est in Boconia super ripam fluminis Fuldae, salutem et apostolicam benedictionem. Quoniam semper sunt concedenda, quae rationabilibus congruunt desideriis, oportet, ut devotioni conditoris piae constructionis auctoritas in privilegiis prestandis non negetur, maxime his locis, quae nostrae apostolicae sedi specialiter subiecta sunt. Quapropter decrevimus, ut locum tuum, Fuldense scilicet monasterium, quod venerabilis frater noster Bonifacius archiepiscopus construxit et dedicavit omnibusque bonis ditavit, in nostra semper habeamus defensione Romana et apostolica auctoritate munitum, tum propter iusticiam tum propter beatissimi fratris nostri Bonifacii votivum desiderium, qui tam te quam ipsum cum fratribus locum in nostra Romana commendavit defensione. Igitur quia postulasti a nobis, quatinus prefatum monasterium sancti salvatoris privilegio apostolicae auctoritatis decoretur, ut sub iuris dicione sancte nostrae, cui deo auctore deservimus aecclesiae constitutum nullius alterius aecclesiae iuris ditionibus summittatur, idcirco piis desideriis faventes hac nostra auctoritate id, quod exposcimur devoto effectui mancipamus. Et ideo omnem cuiuslibet aecclesiae sacerdotem in prefato monasterio ditionem quamlibet habere preter apostolicam sedem prohibemus, ita ut nisi ab abbate fuerit invitatus, nec missarum ibidem sollempnia presumat celebrare; locus autem idem simul cum rebus et hominibus tam eis, quae moderno tempore tenet quam quae futuris temporibus in iure ipsius monasterii divina voluerit pietas augere ex donis et oblationibus decimisque fidelium, absque ullius personae contradictione firmitate perpetua perfruatur. Precipimus etiam tibi cunctisque tuis successoribus abbatibus eiusdem monasterii per divini nominis intemerandam reverentiam et per eam, quam nobis et Christo debes obedientiam, ut locum tibi commendatum omni studio et diligentia excolas, res et facultates monasterii sub dei timore conserves et nihil ex his, quae deo sunt oblata et consecrata, cuiquam laico vel clerico in beneficium concedas vel prestes, sed omnia in servicio dei et edificiis monasterii et consolationibus pauperum et hospitum devote ac fideliter dispenses, fratres tuos secundum regulam sancti Benedicti dirigas atque provideas et curam animarum tibi commissarum semper intendas. Constituimus quoque per huius decreti paginam, ut quicumque cuiuslibet dignitatis predita persona hanc nostri privilegii cartam, quam auctoritate principis apostolorum firmavimus, temerare temptaverit, anathema sit et iram dei omnipotentis incurrens a cetu sanctorum omnium extorris existat et nichilominus prefati monasterii dignitas a nobis indulta perpetualiter inviolata permaneat, apostolica auctoritate subnixa. Data VII. k. mai. indictione XII., Stephano papa II., imperante Pippino II.

