Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 16


Datierung: <[751 um 11 04]>

Zacharias papa Bonifatio episcopo et per eum in monasterio ab eo constructo successim abbatibus in perpetuum. Quoniam semper sunt concedenda, quae rationabilibus congruunt desideriis, oportet, ut devotioni conditoris piae constructionis auctoritas in privilegiis prestandis minime denegetur. Igitur quia postulasti a nobis, quatenus monasterium salvatoris a te constructum in loco, qui vocatur Boconia, erga ripam fluminis Vultaha privilegii sedis apostolicae infulis decoretur, ut sub iurisditione sanctae nostrae, cui deo auctore deservimus eclesiae, constitutum nullius alterius eclesiae iurisdicionibus submittatur, pro qua re piis desideriis faventes hac nostra auctoritate id, quod exposcitur, effectui mancipamus. Et ideo omnem cuiuslibet eclesiae sacerdotem in praefato monasterio dicionem quamlibet habere aut auctoritatem praeter sedem apostolicam prohibemus, ita ut, nisi ab abbate monasterii fuerit invitatus, nec missarum ibidem sollemnitatem quispiam praesumat omnimodo celebrare, ut profecto iuxta id, quod subiectum apostolicae sedi firmitate privilegii consistit, inconcusse dotatum permaneat locis et rebus tam eis, quas moderno tempore tenet vel possidet, quam quae futuris temporibus in iure ipsius monasterii divina pietas voluerit augere ex donis et oblationibus decimisque fidelium, absque ullius personae contradictione firmitate perpetua perfruatur. Constituimus quoque per huius decreti nostri paginam, ut quicunque cuiuslibet eclesiae praesul vel quacunque dignitate praedita persona hanc nostri privilegii cartam, quam auctoritate principis apostolorum firmamus, temerare temptaverit, anathema sit et iram dei incurrens a cetu sanctorum omnium extorris existat, et nihilominus praefati monasterii dignitas a nobis indulta perpetualiter inviolata permaneat, apostolica auctoritate subnixa. Bene vale.