Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 15
Datierung: [751 um 11 04]
Zacharias papa Bonifatio episcopo et per eum in monasterio ab eo constructo et successim abbatibus in perpetuum. Quoniam semper sunt concedenda, quae rationabilibus congruunt desideriis, oportet, ut devotio conditoris piae constructionis oraculo in privilegiis praestandis minime denegetur. Igitur quia postulasti a nobis, quatenus monasterium salvatoris a te constructum situm in loco, qui vocatur Bochonia, erga ripam fluminis Vultaha privilegii seadis apostolicae infulis decoretur, ut sub iurisdictione sanctae nostrae, cui deo auctore deservimus ecclesiae, constitutum nullius alterius ecclesiae iurisditionibus summittatur, pro qua re piis desideriis faventes hac nostra auctoritate id, quod exposcitur, effectui mancipamus. Et ideo omnem cuiuslibet ecclesiae sacerdotem in praefato monasterio ditionem quamlibet habere hac auctoritate praeter sedem apostolicam prohibemus, ita ut, nisi ab abbate monasterii fuerit invitatus, nec missarum ibidem solemnitatem quispiam praesumat omnimodo celebrare, ut profecto iuxta id, quod subiecti apostolici privilegii consistunt, inconcusse dotatus permaneat. Constituentes per huius decreti nostri paginam atque interdicentes omnibus cuiuslibet omnino ecclesiae praesulibus vel cuiuscumque dignitati praeditis potestatem sub anathematis interpositionem, qui ei praesumpserit praesenti constituti a nobis praefati monasterii indulti quolibet modo existere temerator.

