Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 14

In nomine domini nostri Iesu Christi. Reverentissimo patri et domino dilectissimo et omni honore venerando apostolice sedis infula digne sublimato Zachariae papae Bonifacius exiguus Christi servus licet ultimus tamen Romane et apostolicae sedis legatus Germanicus devotissimus optabilem in Christo inmarcescibilis caritatis salutem. Paternae pietatis vestrae sanctitatem subnixius obsecro, ut hunc presbiterum presentium latorem literarum grato et clementi animo suscipiatis. Habet enim secreta quedam, quae soli pietati vestre profiteri debet. Quedam namque viva voce dicere habet, quedam autem litteris ostendere debet, de quibusdam vero necessitatibus meis inquirere et interrogare mihique vestrae paternitatis responsum et consilium ex auctoritate beati Petri apostoli ad solatium senectutis meae missum a vobis representare debet, ut his auditis et consideratis, si quae sunt, quae sanctitati vestrae conplaceant, facere deo adiuvante studeam; si quid autem, ut timeo, displiceat, ex precepto sancti apostolatus vestri indulgentiam promerear. Antecessor etenim vester presul apostolicus venerandae memoriae Gregorius, dum me indiguum ordinaret episcopum, obtinui ab eo, ut locum meum meae sepulture previsum, Fuldense videlicet monasterium nondum quidem perfectum sed cum dei et vestro adiutorio perficiendum in suum specialiter susciperet presidium beati Petri apostoli presidio muniendum ac Romana auctoritate roborandum atque tuendum. Quod et fecit et dato privilegio sua et beati Petri auctoritate confirmavit et banni sui vinculo sub testificatione Christi et aecclesiae perpetuo anathemate eos constrinxit, qui de stipendio fratrum vel de decimis et oblationibus fidelium vel ad hospitale pauperum seu ad portam hospitum pertinentibus reus quicquam distraxerit. Est enim locus ille, quem elegi, Fulda nomen habens a flumine, qui preterfluit, in vasta solitudine Bochoniae in medio nationum predicationis nostrae; in quo loco monasterium construxi domino nostro salvatori Christo et eius genitrici perpetuae virgini Mariae et sanctissimis apostolis Petro et Paulo, in quo monachos constituimus, sub regula sancti Benedicti deo devote servientes. Hunc locum per principes et viros religiosos ditavi prediis et honoribus et per Pippinum et Karlomannum auctoritate firmissima confirmavi, ne de locis vel prediis vel de familia eiusdem aecclesiae quisquam aliquid presumat subtrahere vel auferre. Hunc inquam locum meae requiei preparatum in vestram, pater karissime, et beati Petri apostoli commendo potestatem, obnixius orans atque deposcens, ut dextera protectionis vestrae sit semper munitus atque defensus, et qui cunque eidem loco quicquam boni contulerit, aeternae beatitudinis premio remuneretur; qui vero quicquam, quod absit, subtraxerit, divinae et vestrae maledictioni subiaceat et illo vinculo colligetur atque aeternaliter dampnetur, quo dominus noster Iesus Christus beato Petro apostolo precepit impios ligare super terram, ut in eternum ligati atque dampnati sint. Et non inmerito ligandi sunt inimici Christi et aecclesiae; nam ipse sic precepit dicens: „Ligatis manibus et pedibus mittantur in tenebras exteriores.“