Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 13


Datierung: [751 vor 10]

Reverentissimo patri dilectissimo domino cum timore et honore venerando magistro apostolici honoris privilegio praedito pontificatus apostolicae sedis infula sublimato Zachariae Bonifatius exiguus servus vester licet indignus et ultimus tamen legatus Germanicus devotissimus optabilem in Christo inmarcescibilis caritatis salutem. Paternae pietatis vestrae sanctitatem subnixis precibus obsecro, ut hunc presbiterum meum portitorem litterarum mearum nomine Lul grato animo clementer suscipiatis. Habet enim secreta quaedam mea, quae soli pietati vestrae profiteri debet, quaedam viva voce vobis dicere, quaedam per litteras notata ostendere, de quibusdam vero necessitatibus meis inquirere et interrogare et mihi paternitatis vestrae responsum et consilium ex auctoritate sancti Petri principis apostolorum ad solacium senectutis repraesentare, ut his omnibus auditis et consideratis, si quae sint quae vobis placeant facta, adaugere deo volente studeam, si autem quid, ut timendum est, displiceat, ex praecepto sancti apostolatus vestri vel indulgentiam merear vel dignam penitentiam persolvam. Antecessor etenim praecessoris vestri, venerandae memoriae Gregorius, dum me indignum ordinavit et ad praedicandum verbum fidei Germanicis gentibus misit, sacramento me constrinxit, ut canonicis et iustis episcopis et presbiteris in verbo, in facto, in consensu adstipulator et adiutor fierem-hoc autem cum divina gratia implere studui-, falsos autem sacerdotes, hypochritas et seductores populorum, vel corrigerem ad viam salutis vel declinarem et abstinerem a communione ipsorum,-quod ex parte servavi et ex parte custodire et implere non potui: spiritaliter implevi sacramentum, quia in consensum et in consilium illorum non venit anima mea; corporaliter autem ab eis omnino abstinere non potui, dum venissem ad principem Francorum cogente aecclesiarum necessitate, cum tales ibi repperi, quales nolui, sed tamen in sancta communione corporis Christi illis non communicavi. Praecepit quoque mihi praefatus apostolicus pontifex, ut populorum, quoscumque visitassem, conversationem et mores apostolicae sedis pontifici indicassem. Quod in domino confido, ut fecissem. De eo autem, quod iam praeterito tempore de archiepiscopis et de palleis a Romana aecclesia petendis iuxta promissa Francorum sanctitati vestrae notum feci, indulgentiam apostolicae sedis flagito, quia, quod promiserunt, tardantes non impleverunt, et adhuc differtur et ventilatur et, quid inde perficere voluerint, ignoratur. Sed mea voluntate impleta esset promissio. Est praeterea locus silvaticus in heremo vastissimae solitudinis in medio nationum praedicationis nostrae, in quo monasterium construentes monachos constituimus sub regula sancti patris Benedicti viventes viros strictae abstinentiae absque carne et vino absque sicera et servis proprio manuum suarum labore contentos. Hunc locum supradictum per viros religiosos et deum timentes, maximae Carlmannum quondam principem Francorum, iusto labore adquisivi et in honore sancti salvatoris dedicavi. In quo loco cum consensu pietatis vestrae proposui aliquantulum vel paucis diebus fessum senectute corpus requiescendo recuperare et post mortem iacere. Quattuor etenim populi, quibus verbum Christi per gratiam dei diximus, in circuitu loci huius habitare dinoscuntur, quibus cum vestra intercessione, quamdiu vivo vel sapio, utilis esse possum. Cupio enim vestris orationibus commitante gratia dei in familiaritate Romanae aecclesiae et vestro servitio inter Germanicas gentes, ad quas missus fui, perseverare et praecepto vestro obedire, sicut scriptum est: „Iudicium patris audite, filii dilecti, et sic facite, ut salvi sitis“, et alibi: „Qui honorat patrem suum, vita vivit longiore“, et iterum: „Honora patrem tuum, et superveniat tibi benedictio a dominoetBenedictio patris firmat domus filiorum“.