Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1353

Bischof Gottschalk tauscht von dem Unfreien der Kirche Ernusd eine halbe Hufe zwischen Preinerszell und Dürnzhausen gegen das gleiche Mass zu Gundelshausen.
Datierung: 994-1005

COMMUTATIO KOTESCALCHI EPISCOPI ET SERVI ILLIUS NOMINE ERNUST.

Noverint omnes Christi fideles, qualiter placuit atque convenit inter venerabilem Frigisingensis aecclesiae episcopum Gotescalhum et advocati sui Helmperti et inter quendam eiusdem ecclesiae servum nomine Ernusd quoddam concambium perpetrare ut perpetraverunt. Tradidit ipse prenominatus servus in duobus locis Cella et Tiorneshusa dictis dimidiam hobam arabilis terrae. Tradidit ipse prenominatus episcopus cum manu advocati sui Helmperti aequam mensuram in loco quae dicitur Gundolfeshusa cum consilio omnium fidelium suorum clericorum et laicorum. Isti sunt testes Lanzo comes. Lantfrid. Etih. Hoholt. Tiomo. Altuom. Lipolf. Diotker. Hiltuart. De familia: Richheri. Gerold. Adalmunt. Willipreht. Willihart. Fritilo.