Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1352

Bischof Gottschalk tauscht von dem unfreien Kleriker Fridarat Besitz zu Schweitenkirchen gegen 15½ Morgen zu Asch.
Datierung: 994-1005

COMMUTATIO KOTESCALCHI EPISCOPI ET FRIDARATI ILLIUS CLERICI.

Notum sit omnibus Christi fidelibus, qualiter placuit atque convenit inter venerabilem Frigisingensis loci episcopum Kotescalh dictum et quendam proprium aecclesiae clericum Fridarat vocitatum quoddam concambium facere quod et fecerunt. Tradidit namque idem clericus iam dictus cum manu advocate sui Âsperti talem proprietatem qualem habuit in loco Suuidmŏtachiricha nuncupato, id est curtiferum iugeris dimidii et arabilis terrae iugera XVIIII cum exitibus et reditibus omnibusque iure legitimeque ad eundem locum pertinentibus in manum pretitulati episcopi et eius advocati Helmperti ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani perpetim existendum. Econtra episcopus cum advocato suo predicto in loco Asc nominato cum consilio fidelium suorum eidem clerico curtiferum iugeris dimidii et arabilis terrae iugera XV cum omnibus rebus iure ad eundem locum pertinentibus in proprium habendum et quicquid libuerit faciendum. Testes sunt isti Ŏdalscalh comes. Isangrim. Dietrih. Tîso. Ŏdalpreht. Liutpreht. Diotpreht. Sintpreht. Heilrich. Ruothart. Wolfolt. Willihart. Engilfrid. Aripo. Otlant. Rihker. Fridiger.