Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1351

Bischof Gottschalk tauscht von dem Unfreien der Kirche Isanpert 2 Morgen zu Mösbuch gegen das gleiche Mass zu Alsdorf.
Datierung: 994-1005

COMMUTATIO KOTESCALCHI EPISCOPI ET ISANPERTI PREDICTI SERVI.

Notum sit omnibus Christi fidelibus, qualiter venerabilis Gotescalchus episcopus et servus proprius aecclesiae Isanpertus quandam commutationem fecerunt. Tradidit namque idem servus in manus episcopi et advocati eius Helmperti in loco Mezinasboh dicto arabilis terrae iugera II ad altare sanctae Mariae sanctique Corbiniani perpetualiter existendum. Econtra prenominatus episcopus cum manu advocati sui eidem Isanperto in loco Altolfesdorf dicto aequalem mensuram retradidit eo rationis tenore, ut absque omni contraditionis molestia libera exinde habeat potestatem tradendi vendendi posteris suis relinquendi seu quicquid libitum fuerit faciendi Isti sunt testes eiusdem commutationis sicut mos est Baioariorum per aures tracti Inprimis Otachar. Aripo. Item Aripo. Diotpreht. Dietolf. Lantpreht. Livtman. Managolt. Omar.