Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1339

Bischof Gottschalk tauscht von dem Unfreien der Kirche Aripo einen Hof und 15 Morgen zu Dorfacker gegen einen Hof und das gleiche Mass zu Wippenhausen.
Datierung: 994-1005

COMMUTATIO INTER GOTESCALCUM EPISCOPUM ET ARIBONEM.

Notum sit omnibus presentibus scilicet atque futuris, qualiter complacuit inter Gotescalchum Frigisingensis aecclesiae episcopum et quendam eiusdeae aecclesiae proprium servum Aripo dictum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit namque idem predictus servus in loco Dorfachorun nominatu unum curtiferum et arabilis terrae quindecim iugera in manum eiusdem episcopi supradicti et advocati ipsius Helmperti dieti ad aecclesiam sanctae Mariae sanctiaeue Corbiniani perpetualiter existendurn Econtra vero episcopus Gotescalchus cum manu eiusdem supradicti advocati in loco Wippinhusun curtiferum et arabilis terrae equam mensuram eiusdem iam dicto servo retradidit cum exitibus et reditibus omnibus rebus iure legitimeque ad eundem locum pertinentibus. Isti sunt testes Ŏdalscalc. Isangrim. Richeri. Deotpreth. Ŏgo. Hunpreht. Otacchar. Deotmar. Eparger.