Bischof Gottschalk tauscht von den freien Brüdern Ediram und Wolchard 5 Hufen zu Allershausen gegen eine Kirchstätte und 2 Zehnte zu Haarlkirchen und Kempfenhausen.
Datierung: 994-1005
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Goteschalchum Frigisingensis aecclesiae episcopum et inter quosdam germanos videlicet liberos Edirammum nomine atque Vuolchardum quandam commntationem facere sicut et fecerunt Tradiderunt vero idem germani in manus episcopi et advocati sui Erchangeri in loco Altrateshusa hobas V ad aecclesiam dei predictam perpetualiter existendam Econtra etiam prefatus venerabilis episcopus cum manu sui advocate Erchangeri tradidit in loco Hartchiricha deserto ubi quondam aecclesia fuerat dedicata incultae locum aecclesiae ac decimas duas, unam de villula Chemphinhusa, alteram de eodem inculto loco eas quoque, si aecclesia fuerit ibi constructa, iure ad eam pertinentes et agri hobam unam atque silvae et paludis hobas duas curo omnibus rebus legaliter ad eundem locum pertinentibus ea ratione, ut indissolubiliter firmiterque teneant atque possideant Isti sunt testes Erchanpolt. Rihheri. Aripo. Ratolt. Dietrich. Helmpreht. Aripo. Diomo. Magnus. Hoholt. Starchhant. Rihheri. Adalhart. Diotpreht. Gerolt. Vuolfheri. Mahtuni. Perauuin. Heilrich. Guotmuot. Sindolt. Engilhart. Ellinpreht. Perno. Gerpolt. Engilman. Vuillirat.