Bischof Gottschalk tauscht von dem Edlen Gotapreht Besitz zu Ober(Nieder)Erlbach und Mögling gegen anderen nebst Kirche zu Preisenberg.
Datierung: 994-1005
Noverint omnes Christi fideles presentes scilicet atque futuri, qualiter placuit atque convenit inter venerandum Frisingensis aecclesiae episcopum Gotescalchum et quendam nobilem virum Gotapreht nominatum commutationem quandam inter se facere sicut et fecerunt Tradidit enim idem iam dictus Gotapertus in locis Erilapah et Mutilingun vocatis hobas nobiles VII curtiferis pratis pascuis silvulis cultis et incultis quaesitis et inquirendis molendino I aquis exitibus et reditibus viis et inviis omnibusque iure ad eadem loca pertinentibus in manum episcopi et advocati sui Helmpreht nominati ad ecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani perpetualiter existendum Econtra namque idem venerabilis episcopus per manum eiusdem advocati sui infrascripti cum consensu consilioque fidelium suorum nobilium videlicet atque ignobilium personarum in loco Prisinperac dicto quicquid de rebus eclesiae habuit, id est aecclesiam unam dotatam decimatam et ipsam decimam integram excepta parte tertia quae pertingeret presbitero altari eidem deservienti et hobas nobiles III unâ cum dote ipsius eclesiae cum exitibus et reditibus viis et inviis pratis pascuis silvis cultis et incultis quesitis et inquirendis omnibusque rebus iuste legitimeque ad eundem locum pertinentibus eidem predicto Gotaperto in proprium sibi habendum commutandum posteris suis relinquendum seu quicquid exinde libuerit faciendum retradidit Testes Ŏdalscalch. Papo. Etich. Ŏdalrih. Adalhoh. Item Adalhoh. Gotti Dietrih. Herirant. Engiluuan. Nithart. Gotapolt. Gotahalm. Engilpero. Gepahart. Waltger. Graman. Riheri. Dietpreht. Pero. Diethoh. Sinzo. Hunolt. Gerhoh. Liutpolt. Reginhart.