Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1328

Bischof Gottschalk tauscht von dem Kleriker Reginfrȋd Besitz zu Harbach gegen das gleiche Mass zu Oberdorfen.
Datierung: 994-1005

COMMUTATIO GOTESCALHI EPISCOPI ET REGINFRIDI PRESBITERI.

Notum sit omnibus fidelibus presentibus scilicet et futuris, qualiter venerabilis Gotescalch Frigisingensis aecclesiae episcopus et quidam eiusdem aecclesie clericus nomine Reginfrîdus quandam commutationem inter se facere voluerunt sicut et fecerunt Dedit itaque idem prenominatus Reginfridus cum manu advocati sui Ôtperti quicquid proprietatis habuit in loco Horapahc dicto, id est iugus curtiferorum cum edificiis inibi positis et arabilis terrae hobam I et iugera X pratorum Econtra vero in recompensatione eiusdem commutationis idem ante nominatus episcopus cum manu advocati sui Helmperti aequalem mensuram in loco Dorfa cum omnibus rebus legitimis eidem clerico retrardidit. Hi sunt testes Luodolf. Albrihc. Podalunc. Heimpreht. Jedunc. Ôtpreht. Rattolt. Ratpot. Ŏdalpreht. Liutpreht. Riheri. Dietpreht. Petto. Sinzo. Adagis. Hartmuot. Helirih. Aripu. Pernhart. Adahart. Rihkêr. Wolfpolt. Gotafrit. Ratmunt. Gepahoh.