Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1330

Bischof Gottschalk tauscht von dem Unfreien der Kirche Engildieo Besitz zu Hirnkirchen gegen das gleiche Mass zu Horenzhausen.
Datierung: 994-1005
Ausstellungsort: Moosburg

COMMUTATIO COTESCALCHI EPISCOPI ET CUIUSDAM SERVI ENGILDIEO NUNCUPATI.

Notum sit Christi fidelibus presentibus scilicet futurisque omnibus, quod consenso nobilium ignobiliumque suorum fidelium inter venerandum antistitem G(otescalchum) Frigisingensis aeclesiae eiusdemque servum cognomine dictum Engildieo quoddam concampium peractum est in loco qui dicitur Mosapurch. Tradidit namque idem pretitulatus E(ngildieo) et servus aecclesiae predictae predium quale habuit apud locum qui dicitur Heripirgachiricha, id est arabilis terrae hobam I nobilis hominis et iugera III silvae autem iugera XVIII pratae quoque iugera IIII in manus episcopi et advocati sui Helmperti. E contrario vero ante dictus episcopus et advocatus ipsius retradiderunt eidem Encrildieoni) equali mensura in loco qui dictus est Heridieshua. Huius rei testes Alparich. Primisclauvo. Maganus. Otpreht. Vuolamunt. Pero. Sinzo. Iterum Sinzo. Gerhoh. Vuillirich.