Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1327

Bischof Gottschalk tauscht von dem Edlen Ernust Besitz und Unfreie zu Goldern gegen Besitz und Unfreie zu Herbersdorf und 2 anderen genannten Orten.
Datierung: 994-1005

COMMUTATIO INTER GOTESCALCHUM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM ERNUST NOMINATUM.

Noverint omnes dei fideles, qualiter placuit inter venerandum Frisingensis aecclesie episcopum Gotescalchum et quendam nobilem virum Ernust nominatum quandam inter se commutationem agere sicut et fecerunt Tradidit namque idem nobilis vir quicquid proprietatis habuit in loco Goldarun dicto cum mancipiis quorum utriusque sexus XVIII haec sunt nomina: Hazo, Hetto cum filiis suis sex, Guntheri, Isanpreht met fratres eius III, Ŏdalloh et frater eius Gotta, et alii iuvenes II quesitis et inquirendis cultis et incultis agris pratis pascuis silvis viis et inviis omnibusque rebus iure legitimeque ad eundem locum pertinentibus in manus predicti episcopi eiusque advocati Helmpreht appellati ad altare sanctae Mariae sancti Corbiniani perenniter existendum Econtra vero episcopus per manum advocati sui prelibati cum consensu consilioque omnium sui fidelium eidem nobili viro in tribus locis, id est Heriuiuartesdorf, Heripirgachiriha, Hemminhusun quatuor hobas nobiles cum curtiferis silvis pratis prope flumen Isara iacentibus quesitis et inquirendis omnibusque iuste legaliterque ad easdem IIII hobas nobiles pertinentibus cum mancipiis quae inscripta sunt Paldager cum uxore sua Ella, Ruodpreht, Râtpirc, Egildeo, Lantpirc, Grimolt, Adalpurc, Gozpreht, Ruodlint in proprium sibi habendum seu quicquid exinde libuerit faciendum retradidit Testes Piligrim. Ŏdalscalh. Lantfrit. Magnus. Tiemo. Erchanger. Gotescalh. Jacob. Item Magnus. Ratpot. Atto. Petto. Perahtolt. Razo. Riheri. Gerolt. Liutpolt. Eparheri. Aripo. Heriuuart. Pero. Diethoh. Uualto. Liutheri. Rihpolt. Willipolt. Ernust. Gisalpreht. Pezili. Alprat.