Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1286

Bischof Abraham tauscht von dem Priester der Kirche Heriricus Besitz zu Haberhof, Giggenhausen und Sünzhausen gegen anderen zu Pellhausen.
Datierung: 981 06 04
Ausstellungsort: Schäftlarn

COMMUTATIO ABRAHAM EPISCOPI ET HERIRICI PRESBITERI.

Consultum namque et iustum videtur, ut quicquid saecularibus negotiis agitur ita fidelium testium testimonio affirmetur, ne ab ullo postmodum dissolvi possit aut mutari Quapropter omnes Christi fideles praesentes scilicet atque futuri noverint, qualiter sanctae memoriae venerabilis Abraham episcopus Frigisingensis et quidam eiusdem aecclesiae presbiter proprius nomine Heriricus quandam commutationem facere decreverunt sicut et fecerunt Tradidit quippe idem presbiter Heriricus talem proprietatem qualem habuit in loco Hauanarun dicto, id est hobas serviles II et iugera VI ac dimidium cum curtiferis duobus uno superaedificato, alio vero minime in mensura iugerum duum atque dimidii quas de quibusdam hominibus comparavit, unam de Megilone clerico boni testimonii viro, alteram de quodam servo Arnoldo et in loco Gutihinhusun dicto quantum de Perone filio fratris sui Heilrici pro patrimonio suo in partem sibi et fratri suo Diotperto accepit, id est curtiferum I in mensura unius iugeris et hobam dimidiam atque in tercio loco Sindioshusun nuncupato iugera VIIII quae de clerico Perahardo atque uxore eius filioque eius per manum Hartperti tunc temporis eorundem advocati comparavit cuius per totum coniunctim sunt curtifera II et hobae serviles III arabilis terre cum aedificiis pomariis exitibus et reditibus omnibusque rebus ad eadem iam dicta loca pertinentibus cum manu advocati sui Rihharii in manus egregii Abraham episcopi et advocati sui Ŏdalscalbi ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi perpetualiter existendum Econtra vero idem saepe iam dictus Abraham episcopus per manum advocati sui Ŏdalscalhi cum consensu atque consilio clericorum laicorumque nobilium scilicet et ignobilium in loco Pellanhusun dicto curtifera II et arabilis terrae hobas II et iugera XXVII et silvae quae tunc temporis ad Sindioshusun respexit iugera VIIII cum exitibus ac reditibus omnibusque rebus iuste legitimeque ad eundem locum pertinentibus in recompensationem eiusdem traditionis eidem presbitero Heririco una per manum Rihharii advocati sui postea in proprium et quicquid exinde libuerit faciendum retradidit Testes hi sunt nobiles: Ŏgo comes. Vuolfheri. Kotapolt. Vuichart. Kisalolt. Ŏgo. Et de familia: Reginhart. Rihheri. Diotpreht. Eccho. Isangrim. Suonhart. Reginpreht. Sintaruezil. Adalhart. Perauuin. Humpreht. Liutheri. Dietrih unâ cum clericis, videlicet Reginfrido. Isanhardo. Vuitichino. Item iuvene Reginfredo. Wichrammo. Reginperto unâ cum aliis qui utrumque et datum et acceptum mensurando quicquid id erat certa mensura ac iusta conpraehenderunt hanc commutationem laudantibus. Haec commutatio ad Sceftilarun ab eodem prelibato venerabili episcopo in solario suo publice istis omnibus caeterisque quam plurimis presentibus pridie nonarum iuniarum die Saturni acta est feliciter Amen.