Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1285

Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Herold gegen 2 ¼ Huf en zu Ober(Unter)bachern 2 Hufen 30 Morgen zu Sendling.
Datierung: 977-981

COMMUTATIO ABRAHAE EPISCOPI ET HEROLDONIS NOBILIS VIRI.

In dei nomine Placuit inter venerabilem Abraham episcopum Frigisingensis aecclesiae necnon et quendam nobilem virum nomine Heroldum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus episcopus ex pretitula aecclesia cum manu advocati Ŏdalscalchi et cum consensu totius familiae in loco qui dicitur Pachara serviles hobas duas et dimidiam Econtra vero in recompensatione harum rerum dedit predictus nobilis vir in loco qui dicitur Sentilinga hobas duas et iugera XXX. Isti sunt testes tracti per aures Erchanger. Diotrih. Ŏgo. Ruodolf. Timo et alii.