Bischof Abraham tauscht von dem Priester Uvaldman Ackerland zu Egolting gegen das gleiche Mass zu Haindlfing.
Datierung: 977-981
Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopum et quendam eiusdem aecclesiae proprium presbiterum nomine Uvaldman quoddam concambium faecere sicuti et fecerunt Tradidit namque predictus presbiter in loco qui dicitur Ehopoldinga arabilis terrae hobam et iugera XI unâ cum manu sui advocati Erchangeri in manus prefati episcopi et advocati sui Ŏdalscalchi perpetuo existenda. Econtra autem idem episcopus et advocatus predictus in loco Heidoluinga nominato terrae equam mensuram redonaverunt ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque possideat Isti sunt testes Erchanker. Ŏdalscal. Erchanpold. Guotmûot. Râthalm. Kerolt. Kerhoh.