Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1273

Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Meginhard Besitz zu Schwabing gegen anderen zu Hinter(Hohen-, Schön)buch.
Datierung: 977-981

CONCAMBIUM MEGINHARDI ET ASMARI.

Notum sit igitur omnibus Christi fidelibus presentibus scilicet et futurus, qualiter placuit atque convenit inter venerabem Frigisigensis aecclesiae episcopum et inter quendam nobilem virum nomine Meginhardus; ut proprietatum suam commutationem fecissent Tradit namque predictus Meginhardus in manum episcopi Abrahae et in manum advocati sui Ŏdalscalchi in vico quod dicitur Suapinga nobilicas hobas VIII, insuper pratorum hobas V Econtra in reconpensatione harum rerum predictus Meginhardus accepit ab aepiscopo Abrahamo et cum manu advocati sui Ŏdalscalhi in predic[t]o vico quod dicitur Puoch vocato tria loca curtificalia et hobas VI et iugera XII arrabili terrae et predictum lignum et prata que ad eundem locum pertinent. Hoc concampium factum erat cum consilio Hartuuici comitis Palatini et Paponis et cum consilio omnium fidelium eorum. Isti sunt testes Papo. Hartuuic. Jacob. Erchanpolt. Kerung. Meginhart. Meginhart. Sigimunt. Zacco. Engilpero. Lanzo. Meginhart. Sigimunt. Isangrim. Reginhalm. Egino. Ritto. Suonhart. Hunolt. Vuolfhart. Ruodpreht.