Bischof Abraham tauscht von dem edlen Kleriker Ruodhari Liegenschaften nebst Kirchen und Unfreien zu Obervellach und Stall gegen andere zu „Vualaha“ „Lurn“ und Lieseregg in Oberkärnten.
Datierung: 977-981
In nomine sanctae et individuae trinitatis Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham Frisingensis aecclesiae episcopum et quendam nobilem clericum Ruodharium nomine quandam inter se facere complacitationem sicut et fecerunt Dedit namque idem clericus iam dictus in duobus locis Velah et Stalla nuncupatis aecclesiam iure et legitime decimatam aliamque sine decima et hobas V unâ cum mancipiis sic nominatis Tihmar, Goztibil, Imizi, Goztizai, Radagozt, Salacho, Rihmunt, Kisalhart, Vitina, Kazne, Siuina, Lunota, Liutza, Rihpirih, Engilpurc, Keza, Engiza, Peza, Gotauuar, Adalsuint, Erchanrat cum curtiferis et aedificiis pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus molendinis piscationibus exitibus et reditibus viis et inviis quaesitis et inquirendis et omnibus rebus iuste ad loca illa pertinentibus unâ cum manu Ruodolfi cuiusdam nobilis viri in manus venerabilis episcopi et advocati sui Ŏdalscalchi ad ecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani. Econtra vero laudabilis antistes cum consilio omnium suorum clericorum laicorumque unâ cum manu advocati sui iam dicti in tribus locis Vualaha Lurna Lisara vocitatis aecclesias II decimatas hobas X et mancipia sic nominata: Zeizo, item Zeizo atque iterum Zeizo, Gomman, Peratholt, Sanzi, Azo, Minigo, Pezaman, Ruodolf, Pitalo, item Comman, Engizo, Isanhart, Tichodrab, Lazdimir, Uulconga, Perahtolt, Zidebît, Godemir, Krazza, Engiza, Raza, Tihca, Azala, item Azala atque iterum Azala, Liupa, Aza, Uvipa, Lanza, Uvillipurc, Engiza, Tupa, Sigila, Eccha, Meginpurc, Enzila, Chirichpurc, Hiltigunt cum curtiferis aedificiis pratis pascuis silvis aquarumque decursibus molendinis piscationibus exitibus et reditibus viis et inviis quaesitis et inquirendis et omnibus rebus ad ista loca pertinentibus retradidit eo tenore, ut ille iam dictus clericus et suus nepos Ruotharius nuncupatus loca dicta et accepta usque in finem vitro firmiter teneant atque possideant; postea vero omnia illa ad aecclesiam Frigisingensem redeant atque respitiant Testes Arnolt. Ŏgo. Penno. Ratpot. Altuom. Eparheri. Uuitagouo. Isanrih. Meginhart. Ŏgo. Item Meginhart. Koteschalh. Gumpo. Anno. Ŏdalschalh. Helmpreht. Zacco. Kisalolt. Erchanger. Dietrih. Zacco. De familia: Asmar. Rihheri. Aripo. Isangrim. Adalhart. Vuolfhart. Humpreht.