Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1272

Bischof Abraham tauscht von dem Freien Vualdmann Wald und Wiesen zu Sillertshausen gegen Ackerland, Wald und Wiesen zu Aufham.
Datierung: 977-981

CONCAMBIUM ABRAHAM EPISCOPI ET VUALDMANNI.

Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopum et inter quendam liberum nomine Vualdmannum quoddam facere concambium sicut et fecerunt Tradidit ergo prefatus Uvaldruannus ad Ziolteshusun terrae hobas III pratorum et silvulae iugera XLIII in manus episcopi atque advocati sui Ŏdalscalchi perpetuo retinenda. Econtra idem episcopus cum manu advocati sui Ŏdalscalchi ad Ûfheim terrae arabilis hobas II pratorum et silvulae iugera X dedit in proprium predicti viri ius aeternaliter existenda Isti sunt testes eiusdem concambii: Hartvuich. Jacob. Erchanpold. Meginhart. Meginrat. Adalhoh. Ŏdalscalch. Ellinrih. Zacco. Kerunc.

Enginpero. Aspreht.