Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1271

Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Sigimund Grundbesitz zu Weihbüchl gegen das gleiche Mass zu Ringelsdorf.
Datierung: 977-981

CONCAMBIUM ABRAHAM EPISCOPI ET SIGIMUNDI.

Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopum et inter quendam nobilem nomine Sigimundum quoddam facere concambium sicut et fecerunt Tradidit ergo prefatus Sigimundus ad Uvihanpuhile terrae iugera XXX et III pratorum et silvulae iugera in manus episcopi atque advocati sui Ŏdalscalchi perpetuo existenda Econtra episcopus idem cum manu advocati sui ad Eringozzesdoref terrae equam mensuram dedit in propriam prefati nobilis viri potestatem eternaliter retinendum. Testes eiusdem commutacionis: Ogo. Ŏdalrib. Vualtheri. Kotahalm. Liuto. Ascrih. Vualdker. Ruodpreht. Vuitagovuo. Aspreht.