Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1270

Bischof Abraham tauscht von dem unfreien Priester Rihker Grundbesitz zu Langenback, Eitting und Freising gegen das gleiche Mass zu Ober(Unter)berghausen.
Datierung: 977-981

CONCAMBIUM ABRAHAM ET RIHKERI PRESBITERI.

Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopum et quendam eiusdem aecclesiae proprium presbiterum nomine Rihker quoddam concambium facere sicut et fecerunt Tradidit namque predictus presbiter in his locis Laginpach Utinga et Frigisinga inter arabilem terram et prata necnon et silvulam iugra LX.IIII unâ cum manu sui advocati Reginhardi in manus prefati episcopi et advocati sui Ŏdalscalchi ad supradictam aecclesiam perpetuo existenda Econtra autem idem episcopus et advocatus predictus in loco Perechusa nominato totidem iugera supramemorato presbitero aevis temporibus possidenda tradiderunt Isti sunt testes secundum morem Baioaricum per aures tracti Papo. Jacob. Razo. Kisalolt. Reginhart. Heilrih. Orendil.