Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1269

Bischof Abraham tauscht von dem unfreien Priester Hadarih eine Hufe zu Innerbittlbach gegen das gleiche Mass zu Isen.
Datierung: 977-981

CONCAMBIUM ABRAHAM EPISCOPI ET HADARICI PRESBITERI.

Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham episcopum aecclesiae Frigisingensis et aecclesiae proprium presbiterum nomine Hadarih quoddam concambium facere sicut et fecerunt Tradidit namque predictus presbiter in loco qui dicitur Puotilinpach hobam I in manus episcopi et advocati sui Ŏdalscalchi. Econtra episcopus unâ cum manu sui advocati eidem presbitero in loco Isana nominato terrae aequam mensuram redonavit ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque possideat Isti sunt testes Ŏdalrih. Ruodpreht. Heistolf. Kundpold. Zacco. Vualdheri. Ŏgo.