Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1268

Bischof Abraham gibt der edlen Nonne Helmpirch zu Moosburg für ihren Besitz zu Poing eine Kirche mit Zehnt zu Thulbach.
Datierung: 977-981

COMMUTATIO INTER ABRAHAM EPISCOPUM ET CLOSONARIAM HELMPIRCH DICTAM.

Consultum ac necessarium est, ut quicquid in secularibus agatur negotiis probabilium testimonio virorum et serie confirmetur litterarum et in presentiarum salva auctoritate testium et in futuro monumentis apicum stabilitate maneat et inconvulsum Quapropter placuit atque convenit inter venerabilem Abraham Frigisingensis aecclesiae presulem et quandam eius diocesis nobilem feminam nomine Helmpirch ob futurae vitae compendium tunc temporis in basilica beati Castuli martyris sub closonaria professione deo famulantem quandam complacitationem facere sicut et fecerunt Tradidit namque eadem dei famula et advocatus eius Zacharias in manus prefati episcopi et advocati illius Ŏdalscalchi quicquid proprietatis in loco Piuuinga dicto habuit, id est curtiferum I arabilis terre hobam nobilem I cum exitibus et reditibus viis et inviis aquis pascuis et omnibus utensilibus ad idem predium pertinentibus ad altare sanctae Mariae sanctique Corbiniani perpetualiter existendum Econtra supra memoratus antistes cum manu advocati sui supradicti Ŏ(dalscalchi) retradidit eidem famulatrici dei Helmpirgae eiusque advocato iam dicto Zachariae in loco Tuolpach aecclesiam I decimatam excepta tertia parte quae presbiterum contingit; verum decimam quae ex parte fisci dabitur integram dedit ei possidendam arabilis terrae iugera VI pratum I cum exitibus et reditibus viis et inviis aquis aquarumve decursibus pascuis et omnibus utensilibus eo tenore, ut eadem sepae nominata domina sine omnium contradictione mortalium, quoad viveret, in proprietatem possideret; postque illius ex hâc luce discessum fratris illius videlicet Meginradi filia Vuillipurch dicta eodem iure eademque potestate qua ab eius amita possessum est sine iniuria possideat transactoque illius vitae curriculo supra sanctae Mariae genitricis dei gremium Frigisingae denuo redintegretur Testes Piligrim. Ŏdalscalh. Ŏdalrich. Item Ŏdalrich. Helmpreht. Priuvizlao.