Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1267

Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Maganus gegen Besitz und Unfreie zu Malching, Lochhausen und Zirl andere zu Etschlohe und "Dietpurgavuinida“.
Datierung: 977-981

CONCAMBIUM ABRAHAM EPISCOPI ET MAGANI.

Placuit igitur atque convenit inter venerabilem Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Maganus quoddam facere concambium sicut et fecerunt Tradidit ergo prefatus episcopus inter Mahaleihhinga et Lochusa et Zirala hobas XXXI et mancipia LXXX et in his locis II ecclesias decimatas Magno et uxori eius Adalheidae aevis temporibus in proprietatem possidendum vendendum commutandum relinquendum et deinde quicquid libuerit faciendum Econtra vero Maganus et uxor eius Adalheid dederunt in manus episcopi et advocati sui Odalscalchi ad Ehezzilaha et ad Dietpurgavuinida quicquid terre cultae et incultae et quicquid in his locis mancipiorum habuerunt quaeaesitorum et inquisitorum atque exitio et reditibus pascuis viis et inviis aquis aquarumque discursibus fontibus quaesitis et inquisitis omnibusque rebus iure legitimeque ad eadem loca pertinentibus ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi perpetualiter existendum Jacob. Ŏdalrih. Otachar. Arnolt. Erchanger. Ŏdalscalch. Ŏgo. Ŏgo. Ŏgo. Kerolt. Etih. Piligrim. Vuolfolt. Erchanpold. Dietrih. Meginhart. Ruodpreht. Timo. Purchart. Ŏdalrih. Sigihart. Helphrih. Sigidio. Egilolf. Frecholf. Diotpolt. Iranfrit. Zuentipolt. Vuaninc. Heimpreht. Ratkis.