Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1266

Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Engilscalh 107 Morgen zu Hüttelkofen gegen das gleiche Mass zu Lochheim.
Datierung: 977-981

CONCAMBIUM ABRAHAM EPISCOPI ET ENGILSCALCHI CUIUSDAM NOBILIS VIRI.

Placuit igitur atque convenit inter venerabilem Abraham aecclesiae Frigisingensis episcopum necnon et quendam nobilem virum Engilscalh nomine quoddam facere concambium sicut et fecerunt Tradidit nempe prefatus nobilis vir unâ cum manu filii sui nomine Engilscalchi in loco qui dicitur Hottinchouun inter arabilem terram et prata iugera CVII in manus episcopi et advocati sui Ŏdalscalchi ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani perpetualiter existendum Econtra vero prescriptus venerabilis episcopus unâ cum manu advocati sui iam dicti aequam mensuram retradidit in loco qui Lohheim dicitur perpetualiter existendum et exinde quicquid libuerit faciendum. Unde duo scribi inter se concambia voluerunt, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque possideat Isti sunt testes eiusdem concambii Papo. Ŏgo. Ŏzi. Aspreht. Altuom. Timo. Kisalolt. Ratkis. Mazili.