Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1265

Bischof Abraham und der Edle Egilolf vertauschen Unfreie.
Datierung: 977-981

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham episcopum et quendam nobilem virum nomine Egilolf quandam complacitationem facere sicut et fecernnt Tradidit igitur predictus nobilis vir IIII mancipia in manus episcopi et advocati sui Odalscalchi ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani perpetualiter existendum id est Rihhalm, Vuolfrit, Engilfrȋt, Diotlint Econtra vero prenominatus episcopus et advocatus eius retradiderunt prescripto nobili viro XII mancipia usque ad exitum suae vitae eiusque uxoris, post exitum vero amborum ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani redirent Nomina illorum sunt haec: Ruodmunt, Erchanfrit, Adalheri, Vuolfrit, Reginheri, Ruodlant, Vualtrat, Engilfrit, Adalpirich, Liutmot, Adaluuich, Vuestarhilt. Isti sunt testes Jagob. Erchanger. Diotrih. Piligrim. Ŏdalscalch. Timo. Ŏdalrih. Ratkiz. Ŏgo. Anthugi.