Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1261

Bischof Abraham tauscht von dem Unfreien der Kirche Sintpreht Besitz zu Mauern gegen anderen zu Gandorf.
Datierung: 977-994

COMMUTATIO ABRAHAE EPISCOPI ET SINTPERTI ILLIUS SERVI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham episcopum et quendam proprium servum eius aecclesiae Sintpreht quoddam concambium perficere sicut et fecerunt Dedit namque idem Sintpertus talem proprietatem qualem habuit in loco Mura dicto in manus episcopi et advocati sui Ruotperti curtiferum iugus I et arabilis terrae iugera XVII et pratorum iugera II nemine contradicente ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani perpetualiter existenda Econtra vero episcopus cum consensu et consilio nobilium et ignobilium personarurn cum manu advocati sui Ŏdalscalchi ad Cammindorf curtiferum I et totidem iugera arabilis terrae et pratorum eidem servo Sintberto in proprietatem continendum Isti sunt testes per aures tracti Richheri. Sintpreht. Kerrat. Amalgoz et ceteri.