Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1262

Bischof Abraham tauscht von dem Unfreien Nithard eine Hofstatte zu Gross(Klein)hündlbach gegen Liegenschaften zu Ober(Nieder)straubing.
Datierung: 977-994
Ausstellungsort: Moosburg

COMMUTATIO ABRAHAE EPISCOPI ET NITHARDI ILLlUS SERVI.

In dei nomine Placuit atque convenit Abrahamo venerabili Frigisingensis aecclesiae episcopo et advocato Ruotperto atque preposito Reginhalmo et principibus sancti Castuli familiae ac sui iuris servo Nithardo quoddam concambium facere quod et fecerunt Tradidit igitur predictus Nithardus quicquid proprietatis habuit ad Huntilinpah legitimam curtiferam unam arabilis terrae et pratorum lignique in manus advocati pretitulati coram familia ad aecclesiam sancti Castuli perpetualiter ibi existendum Econtra prelibatus idem antistes et advocatus cum principibus ipsius familiae curtiferam unam ad Strupingun arabilis terrae silvulique et pratarum omnis simul coloniam I tradiderunt prefato Nithardo aeis temporibus in proprietatem dedit habendum et exinde quicquid libuerit faciendum Actum est Mosapurch cum consilio totius familiae, ut uterque quod ab altero accepit sine fine ita permaneat Ipsius commutationis testes sunt Reginhalm. Svônhart. Ellinhart. Sintpreht et item Sintpreht. Trutolf. Kozpreht et alii.