Vuolfstein tauscht von dem Unfreien der Kirche Alpheri gegen eine Hofstätte zu Aiglsdorf eine Hufe zu Wadensdorf.
Datierung: 977-994
Placuit atque convenit inter Vuolfsteinum et Alpherium sanctae Mariae sanctique Corbiniani servum unum commutationem facere sicut et fecerunt Primum ego Wolfstein prenominato servo curtiferum I cum hoba unius nobilis viri et silvis pratis exitibus et reditibus ad Eigilesdorf per manus sui advocati Ŏdalscalchi tradidi. Econtra servus ipse predictus servilem hobam I ad Vualtungesdorf cum curtifero per manus advocate mei Sigipoldi mihi tradidit Quae commutatio ut utrique nostrum placuit peracta est. Isti sunt testes Odalscalch. Ŏgo. Ŏdalrich. Sigipold. Isti sunt servi eiusdem commutationis testes: Humpreht. Walto. Diothoh. Liutheri et alii.