Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1259

Bischof Abraham tauscht von seinem Dienstmann Vuolfstein 15 Morgen zu Gründl gegen 9 andere zu Wadensdorf.
Datierung: 977-994

COMMUTATIO ABRAHAE EPISCOPI ET WOLFSTEINI IPSIUS MILITIS.

Placuit atque convenit inter illustrem Abraham episcopum et quendam eius militem Vuolfsteinum nomine quandam commutationem facere ut et fecerunt Inprimis ego Vuolfstein XV iugera ad Grintilun prefato episcopo et per manus sui advocati Ŏdalscalchi perpetualiter existenda tradidi. Econtra idem predictus antistes VIIII iugera cum nobilium et ignobilium voluntate ad Waltungesdorf per manus mei advocati Sigipoldi mihi in perpetuum habenda tradidit Haec commutatio ut utrique nostrum placuit peracta est. Huius commutationis testes sunt isti Vveriant. Ŏgo. Ŏdalrich. Isti sunt servi eiusdem rei testes: Humpreht. Wolfram.