Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1258

Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Ŏdalscalch. gegen 2 Hufen zu Sulzemoos dessen Besitz zu Wiedenzhausen.
Datierung: 977-994

COMMUTATIO ABRAHAE EPISCOPI ET ŎDALSCALCHI NOBILIS VIRI.

Placuit igitur atque convenit inter venerabilem Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Ŏdalscalch quoddam facere concambium sicut et fecerunt Tradidit igitur prefatus episcopus ad Sulcemos hobas II cum pratis viis et inviis cum exitibus et reditibus Tradidit econtra prescriptus Ŏdalscalch vir nobilis quicquid predii habuit ad Vuinimunteshusun exceptis X iugeribus approbantibus militibus eiusdem prefati episcopi clericis atque servi. Isti sunt testes: Ŏgo. Meginhart. Erchanger. Gunthart et alii. Item de servis: Asmar. Helric. Richeri. Aripo et alii.