Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1255

Bischof Abraham tauscht von dem Freien Heilricus Liegenschaften zu Achering gegen andere zu Hohenbachern.
Datierung: 977-994

CONCAMBIUM ABRAHAM EPISCOPI ET HEILRICI CUIUSDAM LIBERI.

Omnibus dei aecclesiae fidelibus notum esse volumus, quomodo qualiterque convenit atque conplacuit inter venerabilem Abraham episcopum Frigisingensem et quendam liberum virum nomine Heilricum quoddam concambium perpetrare quod perpetraverunt Tradidit namque idem prelibatus liber vir in manus episcopi et advocati sui Ŏdalscalchi in loco Agaheringa nominato curtiferum I et arabilis terrae nobiles hobas III pratorum iugera L cum universis rebus iure legitimeque ad eundem locum pertinentibus nemun contradicente ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani perpetuis temporibus indissolubiliter existendum. Econtra videlicet episcopus cum consensu et consilio nobilium et ignobilium personarum de rebus aecclesiae cum manu advocati sui eiusdem in loco Pachara dicto curtifera II et arabilis terrae aequam mensuram silvulae iugera XIII pratorum iugera XXXVII cum omnibus rebus ad eundem locum merito legaliterque pertinentibns eidem libero viro, ne a quoquam dissolvi valeat, firmiter redonavit Isti sunt eiusdem concambii testes Piligrim. Mazili. Ŏgo. Ruotpreht. Jacob. Erchanger. Kozpreht. Poppo. Ratpot. Ludolf. Timo. Ŏdalrih. Dietrih. Ŏzi. Ŏgo. Engildio. Kozhalm. Pezili. Papo. Jacob. Pezili. Papo.