Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1256

Bischof Abraham tauscht von dem Kleriker Adalbert eine Hufe, Hof und Wiesen zu Daglfing gegen Liegenschaften derselben Art zu Deining.
Datierung: 977-994

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopum et quendam proprium eiusdem aecclesiae clericum nomine Adalbertum quoddam concambium facere sicut et fecerunt Tradidit vero idem predictus clericus cum manu sui advocati videlicet Adalhardi in manus episcopi et advocati sui Erchangeri in loco Tagoluinga legalem hobam unam curtiferum unum pratarum iugera quindecim ad aecclesiam dei predictam perpetualiter existendam Econtra vero prefatus venerabilis episcopus una cum manu sui advocati supradicti tradidit in loco Dininga curtiferum unum legalem hobam unam pratarum iugera XV eo tenore, ut uterque quod ab altero accepit indissolubiliter sine obstaculo ullius personae firmiter teneat atque possideat Isti sunt testes Perahttolt. Dietrih. Ludolf. Piligrim. Aripo. Pirihtilo. Pecili. Erchanpolt. Engilhart. Mahtuni. Heilrih. Rihheri. Ruotpreht. Reginhalm. Guotmuot. Sindolt. Engilhart. Ellinpreht. Perno. Vuillirat. Adalpreht. Vuilliman.