Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1254

Bischof Abraham tauscht von dem Kleriker Reginfrid Besitz zu Ausser(lnner)bittlbach gegen das gleiche Mass zu Ober(Maria)dorfen.
Datierung: 977-994

COMMUTATIO ABRAHAE EPISCOPI ET REGINFRIDI PRESBITERI.

Notum sit omnibus fidelibus presentibus scilicet et futuris, qualiter venerabilis Abrabam Frigisingensis aecclesiae episcopus et quidam eiusdem aeclesiae clericus nomine Reginfridus quandam commutationem inter se facere voluerunt sicut et fecerunt Dedit itaque idem prenominatus Reginfridus cum manu advocati sui Luodolfi a quicquid proprietatis habuit in loco Půtilinpach dicto, id est iugus curtiferorum I cum edificiis inibi positis et arabilis terrae hobam I et iugera XX pratorum et silvae iugera XX Econtra vero in recompensatione eiusdem commutationis idem ante nominatus episcopus cum manu advocati sui Ŏdalsralchi aequalem mensuram in loco Dorfa cum omnibus legitimis rebus eidem clerico retradidit. Hi sunt testes Luodolf. Albrihc. Podalunc . . Heimpreht. Jedunc. Ôtpreht. Ratolt. Ratpot. Ŏdalpreht. Liutpreht. Riheri. Dietpreht. Petto. Ellanpreht . . . Sinzo. Adalgis. Hartmuô. Heilrihc. Aripo. Pernhart. Adalhart. Rihkêr. Wolfpolt. Cotafrit. Ratmunt. Gepahob.