Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1236

Bischof Abraham tauscht von dem Freien Meginhard Ackerland, Wiesen und Wald zu Helfenbrunn und Feldmoching gegen eine Hufe zu Dorfacker.
Datierung: 972-976

CONCAMBIUM ABRAHAM EPISCOPI ET MEGINHARDI.

a) In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopum et inter quendam liberum nomine Meginhardum quoddam facere concambium sicut et fecerunt Tradidit ergo prefatus Meginhardus ad Erphinprunnin terrae iugera X et pratorum et silvulae iugera VII et in alio loco ad Feldmohhingun pratorum iugera LX in manus episcopi atque advocati sui Paponis perpetualitur retinendum. Econtra episcopus cum manu advocati sui ad Dorfaccharun hobam I arabilis terrae dedit in propriam istius prefati liberi viri potestatem aeternaliter retinendum Isti sunt testes concambii eiusdem Ruotpreht. Gozhalm. Helmpreht. Sigipolt. Ŏdalscalch. Ŏdalscalch. Jacob. Erchanger. Diotrih. Erchanpolt. Gotascalch. Timo. Isangrim.