Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1235

Bischof Abraham und der Unfreie der Kirche Asmar vertauschen Unfreie.
Datierung: 972-976

CONCAMBIUM ABRAHAM EPISCOPI ET ASMARI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quondam eiusdem aecclesiae servum Asmar nomine quandam facere commutationem sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eidem servo in proprietatem habendum mancipia ista sic nominata Rihpreht, Uualtrat, Adalni Econtra vero in recompensatione eorundem mancipiorum dedit prescriptus servus prefato laudabili episcopo ad aecclesiam in proprietatem retinendum mancipia ista sic nominata Isaac, Adallioz, Heilrih, Liutrat cum filio eius, Kisala. Unde mutuum concambium inter se fieri voluerunt pari tenore consriptum, ut uterque quod ab altero accepit feliciter ac firmiter aevis temporibus teneat atque possideat Isti sunt testes Jacob. Erchanger. Dietrih. Erchanpold. Kotascalch. Timo. Isangriae.