Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1236

Bischof Abraham tauscht von dem Freien Meginhard Ackerland, Wiesen und Wald zu Helfenbrunn und Feldmoching gegen eine Hufe zu Dorfacker.
Datierung: 972-976

CONCAMBIUM ABRAHAM EPISCOPI ET MEGINHARDI.

b) In dei nomine Placuit atque convenit Abraham episcopo et Meginhardo quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit igitur Meginhart liber vir ad Erphinprunin terrae iugera X et VII pratorum et silvulae VII et in alio loco ad Feldmochingun pratorum iugera LX in manus episcopi predicti et advocati sui Paponis ad altare sanctae Mariae sanctique Corbiniani. Econtra vero prescriptus episcopus et advocatus eius hobam I arabilis terrae eidem prefato libero viro Meginhardo retradiderunt ad Dorfaccharun aevis temporibus in proprietatem habendum et exinde quicquid libuerit faciendum Isti sunt testes Ruotpreht. Gozhalm. Helmpreht. Sigipolt. Ŏdalscalch. Ŏdalscalch.