Bischof Abraham tauscht von dem Freien Meginhard Liegenschaften zu Schwabing und Feldmoching gegen andere zu Ober(Unter)haching.
Datierung: 972-976
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Frigisingensis aecclesiae episcopum nomine Abraham et inter quendam liberum virum nomine Meginhardum quandam commutationem facere voluerunt sicut et fecerunt Dedit itaque predictus Meginhardus in manus episcopi et advocati sui Paponis ad Suapingun curtificalem locum I et hobam I et ad Feldmohingun curtificalem locum I et hobam I Econtra vero accepit ab episcopo et ex advocato suo ad Hahingun curtificalia loca II et hobam I et dimidiam ea lege, quod uterque sine contradictione omnium hominum possideat utrumque suisque posteris sic illud concedat Isti sunt testes per aures tracti Perahtolt. Erchanpolt. Goteschalc. Ŏza. Gozhalm et alii.