Bischof Abraham tauscht von dem unfreien Priester Ellinpreht eine Hufe zu Hörgertshausen gegen eine andere zu Gross(Klein)katzbach.
Datierung: 972-976
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopus necnon et quendam eiusdem aecclesiae proprium prespiterum Ellinpreht nominatum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque prenominatus Ellinpreht quicquid proprietatis habuit in loco Heriolteshusa dicto, id est arabilis terra hobam I cum omnibus rebus iuste legitimeque ad eandem hobam pertinentibus cum manu sui advocati Reginhardi in manus prefati episcopi et advocati sui Paponis ad altare sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi perpetualiter existendum Econtra vero in recompensatione eiusdem commutationis idem prefatus laudabilis episcopus unâ cum manu prescripti sui advocati de rebus prenominate dei aecclesiae in loco Chacapah nuncupato arabilis terra similis mensure hobam unam cum omnibus rebus iure ac legaliter ad eam pertinentibus eidem prenominato Ellinperto in proprietatem tradidit habendum et exinde quicquid libuerit faciendum Isti sunt testes eiusdem commutationis sicut mos est per aures tracti Marahvuart. Ôtker. Perahtolt. Pero. Guntpolt. Peranhart. Reginpreht.