Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Dietricus Ackerland und Wiesen zu Mintraching gegen das gleiche Mass zu Hebertshausen.
Datierung: 972-976
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopum et quendam nobilem virum Dietricum nominatum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit namque predictus nobilis vir ad Munirihhingun in manus prefati episcopi et advocati sui Paponis ad aecclesiam Frigisingam hobas V arabilis terrae cum curtiferis ceterisque rebus iure ad eundem locum pertinentibus et de pratis iugera XC perpetualiter existendum Econtra episcopus et advocatus eius eidem Dietrico retradiderunt in loco Heriprehteshusa nominato tantundem terrre arabilis atque pratorum in proprietatem habendum et exinde quicquid libuerit faciendum Isti sunt testes Hartvuich camerarius et filius eius Engildio. Jacob. Meginhart. Huc. Anno. Ŏdalrich. Ŏdalrich. Ŏdalscalch. Ŏdalscalc. Peranhart. Guntpolt. Ruodpreht. Ratolt. Anzo. Piligrim. Morhart.