Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1229

Bischof Abraham tauscht von dem Unfreien der Kirche Heilricus Liegenschaften zwischen Pellhausen und Hohenbachern gegen andere zu Giggenhausen.
Datierung: 972-976

COMUTATIO ABRAHAE EPISCOPI ET HEILRICI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopum et quendam proprium eiusdem aecclesiae servum nomine Heilricum quoddam concambium facere sicut et fecerunt Tradidit namque prefatus servus inter Pellanhusun et Pacharun curtiferum I et arabilis terrae iugera C et VII in manus episcopi et advocati sui Paponis perpetualiter retinendum Econtra vero episcopus et advocatus eius tradiderunt eidem Heilrico in loco Gutihhinsa nominato curtiferum I et tantundem terrae cultae in proprietatem habendum et exinde quicquid libuerit faciendum Isti sunt eiusdem testes concambii Dietrih. Gotescalh. Etih. Reginpreht.Anzo. Penno. Gumpo. Einhart. Reginpreht. Et ex servis aecclesiae istius quidam: Reginhart. Reginhalm. Isangrim. Rihheri. Gerrat. Ritto. Liutpold. Eparger. Suonhart. Humpreht. Altman. Liutheri. Adalmunt.